| {⁴³rex anivs Anius [autem], rex Deli, Apollinis sacerdos, cum | 3.80.1 |
| trium filiarum esset parens, ne unius tantum dei esset tutus auxilio, | |
| filias numini Liberi patris devovit, qui parem ei gratiam reddens ef- | |
| fecit, ut quidquid una attigisset verteretur in fruges, altera in vinum, | |
| tertia in oleum. id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum | 5 |
| mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut | |
| posset alere Graeciae exercitum. quae cum vinctae tenerentur invoca- | |
| verunt Liberum patrem, quas deus in columbas vertit et ita vincula | |
| fecit effugere: unde hodieque Deli columbas violare nefas est. hunc | |
| tamen Anium Palaefatus etiam propinquum tradit Anchisae. alii dicunt | 10 |
| huius Anii filiam occulte ab Aenea stupratam edidisse filium nomine | |
| †an. rex et sacerdos hic Anius Apollinis filius et sacerdos fuit, qui | |
| habuit filium Andron nomine, unde Andros insula appellata est. ad | |
| quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam | |
| peteret comes Priamo: unde et agnoscitur.}⁴³ rex et sacerdos ma- | 15 |
| iorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel | |
| pontifex: unde hodieque imperatores pontifices dicimus. |