| creta Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Co- | 3.104.1 |
| rytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedi- | |
| ficia collocavit. post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit | |
| Dardani socios habitantes in vallibus. qui constituit arces et moenia. | |
| modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oracu- | 5 |
| lum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis | |
| fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, | |
| ut "effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae | |
| fecere manus", item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas | |
| erat perire: unde Aeneas in XII. "sacra deosque dabo, | 10 |
| socer arma Latinus habeto". iovis magni quia illic dicitur | |
| esse nutritus: quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primos | |
| Cretenses constat invenisse religionem. sane nati Iovis fabula haec | |
| est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse | |
| regno depelli, natos ex Rhea uxore {⁴³filios}⁴³ devorabat. quae natum | 15 |
| Iovem, pulchritudine {⁴³eius}⁴³ delectata, nymphis commendavit in monte | |
| Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. {⁴³pro quo involutum lapidem | |
| glutiendum Saturno dedit. quem cum Saturnus, fraude cognita, vehe- | |
| mentius quaereret,}⁴³ et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu | |
| aeris, {⁴³id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se con- | 20 |
| currerent et}⁴³ prohiberent audiri pueri vagitum: unde ipsi sunt matris | |
| deum ministri. {⁴³sed non nulli eosdem Curetes et Corybantes dicunt.}⁴³ | |
| ut autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia | |
| dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. saecula autem annos | |
| ex se natos in se revolvunt: unde Graece Κρόνος quasi χρόνος, id | 25 |
| est tempus, dicitur. medio ponto potest quidem intellegi se- | |
| cundum Sallustium, longe a continenti. sed altior est hoc loco | |
| poetae intuitus: nam apud chorographos legimus, quae insula in quo | |
| sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis {⁴³omnibus}⁴³. | |
| de Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte | 30 |
| Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. ergo 'medio | |
| ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non | |
| recipit. |