| {⁴³tevcrvs de hoc fabula duplex est; nam et de parentibus | 3.108.1 |
| eius dupliciter traditur. alii enim †cureas et Idae nymphae, alii, inter | |
| quos et Trogus, Scamandri filium tradunt. qui Scamander cum Creta | |
| frugum inopia laboraret, cum parte tertia populi ad exteras sedes quae- | |
| rendas profectus est, ab Apolline monitus, ibi eum habiturum sedes, ubi | 5 |
| noctu a terrigenis oppugnatus esset. cum ad Phrygiam venisset et castra | |
| posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt. | |
| Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis ra- | |
| dicibus aedificia collocavit. qui cum adversus Bebrycas finitimos bel- | |
| lum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post | 10 |
| a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque | |
| eius Teucro regnum traditum. qui cives e suo nomine Teucros appel- | |
| lavit, qui post a rege Troo Troiani dicti sunt, et templum Apollini | |
| constituit, quem Sminthium appellavit; Cretenses enim murem sminthi- | |
| cem dicunt. alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione | 15 |
| supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum | |
| condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus. tradunt praeterea | |
| non nulli Dardanum a Teucro in Phrygia inventum filiam suam ei | |
| sociasse, et Dardanum populares suos socero cognomines fecisse. quidam | |
| Teucrum Dardani filiam uxorem duxisse tradunt, et ideo Teucros ap- | 20 |
| pellatos.}⁴³ rhoeteas {⁴³Rhoeteum promontorium Troados: licet alii | |
| 'Rhoetias' legant propter Rhoetiam Sithonis filiam. et}⁴³ amat Vergilius | |
| declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas conver- | |
| tere ει Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut Αἰνείας | |
| Aeneas, Μήδεια Medea, Ῥοίτειον Rhoeteum. | 25 |