| {⁴³hinc id est de Creta, unde venerat Teucer. mater}⁴³ cvl- | 3.111.1 |
| trix cybeli {⁴³'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est}⁴³ montis | |
| Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt | |
| Cybelum sacerdotem eius primum fuisse {⁴³in Phrygia}⁴³, et ab eo Cy- | |
| belen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cy- | 5 |
| beleia. alii Cybele ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν, id est a capi- | |
| tis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. corybantia- | |
| qve aera Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum; {⁴³[quos | |
| dicit Corybantes]}⁴³ quasi δαήμονες, qui totum sciunt. {⁴³aerea autem cym- | |
| bala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos | 10 |
| quidam Corybantes dictos ideo tradunt, ἀπὸ τῆς Κόρης; Corybas enim | |
| Proserpina, quae Κόρη dicitur Graece, sine patre natus. alii Cory- | |
| bantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, | |
| quem †cypri coriam vocant.}⁴³ |