{⁴³hinc id est de Creta, unde venerat Teucer. mater}⁴³ cvl- 3.111.1
trix cybeli {⁴³'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est}⁴³ montis
Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt
Cybelum sacerdotem eius primum fuisse {⁴³in Phrygia}⁴³, et ab eo Cy-
belen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cy- 5
beleia. alii Cybele ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν, id est a capi-
tis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. corybantia-
qve aera Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum; {⁴³[quos
dicit Corybantes]}⁴³ quasi δαήμονες, qui totum sciunt. {⁴³aerea autem cym-
bala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos 10
quidam Corybantes dictos ideo tradunt, ἀπὸ τῆς Κόρης; Corybas enim
Proserpina, quae Κόρη dicitur Graece, sine patre natus. alii Cory-
bantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax,
quem †cypri coriam vocant.}⁴³