| et ivncti cvrrvm dominae svbiere leones dominas | 3.113.1 |
| deas dicunt, ut alibi "hi dominam Ditis thalamo de- | |
| ducere adorti". {⁴³sane dominam proprie matrem deum dici Varro et | |
| ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam | |
| appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane}⁴³ | 5 |
| fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, | |
| {⁴³Schoenei filia,}⁴³ praepotens cursu, adeo ut, {⁴³cum responsum accepisset, se | |
| post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in natu- | |
| ram aliam commutandam,}⁴³ sponsos provocatos ac victos occideret. | |
| postea Hippomenes Venerem ut sibi {⁴³in eo certamine}⁴³ adesset rogavit: | 10 |
| a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provo- | |
| cavit puellam ad cursum et {⁴³cum se videret posse superari,}⁴³ singula | |
| coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum re- | |
| tenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, {⁴³cum gratiam | |
| Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius}⁴³ in luco | 15 |
| matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata | |
| dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, | |
| ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali hi- | |
| storia dicit leonem cum pardalide {⁴³libenter}⁴³, et pardum cum leaena | |
| concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa | 20 |
| est terra, quae pendet in aëre: ideo sustinetur rotis, quia mundus | |
| rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur | |
| maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius mi- | |
| nistri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro | |
| terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, | 25 |
| ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus | |
| constat. {⁴³hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii | |
| ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.}⁴³ |