| amare focos sacrificia celebrare. {⁴³quidam 'focos' lares et | 3.134.1 |
| per hoc domicilia tradunt. ergo 'focos' pro 'penates' posuit. at e | |
| contrario penates pro focis, ut "flammis adolere penates". | |
| sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque | |
| sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in | 5 |
| plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere | |
| fieri. focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis | |
| colatur; nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri. quod | |
| hic ostendit poeta; focorum enim commemoratione instantium sacrificio- | |
| rum mentio inducitur: quod ita esse multis locis docetur. quidam aras | 10 |
| superorum deorum volunt esse, medioximorum, id est marinorum focos, | |
| inferorum vero mundos.}⁴³ arcemqve attollere tectis poetica | |
| periphrasis, id est domos aedificare: nam arx est in civitate muni- | |
| tus locus. |