| linqvebant dvlces animas item alibi "et | 3.140.1 |
| cum frigida mors anima seduxerit artus". quare anima dici- | |
| tur relinqui et non magis relinquere? secundum eos scilicet qui | |
| dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum | |
| facere: quod si est, bene dicimus, nos animas linquere, quorum | 5 |
| nihil praeter corpus est: nam anima perpetuitatis est. unde Pali- | |
| nurus in sexto "nunc me fluctus habet", hoc est corpus, | |
| quod solum meum est. {⁴³aut certe simpliciter 'animas dulces linque- | |
| bant', quia morientibus maxime dulces videntur: Terentius "animam | |
| relinquam potius quam illum deseram". avt aegra trahebant | 10 |
| duo mala significat, aut mortem aut aegritudinem prolixam. 'aegra' | |
| autem aegrota. et bene addidit 'corpora', quia et animus aeger | |
| potest esse.}⁴³ |