| {⁴³flectit quidam 'flectit' pro regit accipiunt, ut interdum | 1.156.1 |
| 'torquet' in eodem significatu ponit "qui numine torques".}⁴³ cvrrv | |
| non, ut quidam putant, pro 'currui' posuit, nec est apocope, sed | |
| ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit gene- | |
| tivum singularem et isosyllabus esse debet, ut hae musae huius | 5 |
| musae, hi docti huius docti. item a genetivo singulari dativus | |
| regitur singularis, ut isosyllabus sit, ut huius docti huic docto. | |
| inde ergo est "curruque abscisa duorum suspendit capita" et | |
| "libra die", ne, si 'diei' fecisset, maior esset nominativo plurali. | |
| secvndo Troianis obsequenti. et tractus est sermo a sequentibus | 10 |
| servis, id est pedisequis secundis: unde et secundam fortunam dici- | |
| mus, quod secundum nos est, id est prope nos. |