| havd dvbitanda refer aut quia dubitaverant ex consilio | 3.170.1 |
| Anchisae, aut ne propter somnium non crederent. {⁴³havd d. r.] | |
| ideo dicunt, si forte non crederet quod per somnium vidit, aut quia | |
| non dubie, ut Apollo, monuerunt.}⁴³ corythvm designat partem pro- | |
| vinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum. {⁴³quidam | 5 |
| autem de Corytho hanc fabulam tradunt. Dardanus cum equestri proe- | |
| lio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens | |
| et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feli- | |
| citer gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen | |
| indidit eo quod Graece κόρυς galea dicitur. vel Corythum montem, in | 10 |
| quo Corythus sepultus est. alii Corythum a Corytho, Paridis et Oeno- | |
| nes filio, conditam ferunt.}⁴³ |