| est in secessv topothesia est, id est fictus secundum | 1.159.1 |
| poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate | |
| discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc | |
| locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter no- | |
| minis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descri- | 5 |
| ptio. secessv sinu secreto. locvs subaudis 'quem', ut superius | |
| "urbs antiqua fuit". et sciendum est, quia, quotiens praemittimus | |
| nomen cuiuslibet generis et interposito pronomine <proprium> | |
| sequitur nomen alterius generis, medium illud pronomen proprii | |
| nominis genus sequitur, ut Sallustius "est in carcere locus, quod | 10 |
| Tullianum appellatur". ecce proprio iunxit, non appellativo; | |
| Tullianum enim proprium est, carcer appellativum. si autem utra- | |
| que nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus responde- | |
| mus. insvla portvm efficit {⁴³'quem locum' subaudimus, vel 'in quo | |
| insula portum efficit'; hoc enim solummodo portus, quod illi insula | 15 |
| anteposita est.}⁴³ |