| intemerata rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum | 3.178.1 |
| est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si | |
| fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenus "nequa | |
| inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occur- | |
| rat et omina turbet", item in octavo "audax quos rum- | 5 |
| pere Pallas sacra vetat". focis {⁴³et hic sicut superius | |
| dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: | |
| sed hic}⁴³ ideo 'focis', non aris, quia {⁴³privatum sacrificium loquitur; nam}⁴³ | |
| penatibus sacrificat. perfecto honore peracto sacrificio, qui est | |
| honor deorum. {⁴³et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium | 10 |
| narraret.}⁴³ |