| servatvm ex vndis ac si diceret, de periculis in graviora | 3.209.1 |
| se pervenisse discrimina. strophadvm me litora Phineus rex | |
| fuit Arcadiae. hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu | |
| eos caecavit. ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et ad- | |
| hibuerunt harpyias. {⁴³Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut | 5 |
| quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, | |
| habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam. quos | |
| noverca ad patrem tamquam stupri adfectatores detulit: ob quam rem | |
| eos Phineus caecavit. quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo | |
| veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas | 10 |
| detulit adposuitque harpyias.}⁴³ quae cum ei diu cibos abriperent | |
| {⁴³somnosque inquietarent, hic}⁴³ Iasonem, cum Argonautis propter vellus | |
| aureum Colchos petentem, suscepit hospitio: cui etiam ductorem | |
| {⁴³propter symplegadas petras}⁴³ dedit. hoc ergo beneficio inlecti Argo- | |
| nautae, {⁴³cum ei gratiam vellent referre,}⁴³ Zethum et Calain, filios Bo- | 15 |
| reae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt: | |
| quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, per- | |
| venerunt ad insulas quae appellabantur plotae. et cum ulterius | |
| vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, | |
| suos converterunt volatus: quorum conversio, id est στροφὴ, nomen | 20 |
| insulis dedit. quod Apollonius plenissime exequitur. ut autem canes | |
| Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur: | |
| unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, ut | |
| "et manibus prohibent contingere mensas". unde et avari | |
| finguntur furias pati, quia abstinent partis. item ipsas furias esse | 25 |
| paulo post ipse testatur dicens "vobis furiarum ego ma- | |
| xima pando". furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut | |
| "Stygiasque canes in luce superna destituam" et in | |
| sexto Vergilius "visaeque canes ululare per umbram | |
| adventante dea". sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud | 30 |
| superos dirae et aves, ut ipse in XII. ostendit, in medio | |
| vero harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies invenitur. {⁴³et}⁴³ | |
| has Vergilius tres dicit, {⁴³quarum nomina sunt}⁴³ Aëllo, Ocypete, Ce- | |
| laeno, Apollonius duas {⁴³dixit}⁴³, quem in XII. Vergilius sequitur, | |
| {⁴³ut "sunt geminae pestes". quidam autem dicunt hunc Phineum, ob | 35 |
| divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et | |
| obcaecatum adpositis harpyiis}⁴³. |