| ionio in magno in magno mari Ionio. et sciendum Io- | 3.211.1 |
| nium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius | |
| partes esse Adriaticum Achaicum Epiroticum; maria enim vel a | |
| provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. bene | |
| ergo 'in magno', quasi in quo etiam alia maria sunt. {⁴³quidam sane | 5 |
| Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare trana- | |
| verit, quod in VII., ubi de scuto Turni loquitur, plenius inve- | |
| nies. non nulli Ionium ab Ionio rege, qui in insula quae ante Illy- | |
| ricum iacet regnaverat, dictum tradunt.}⁴³ |