| {⁴³tvta a tempestate defensa, ideo et 'silent'. tvm pro prae- | 1.164.1 |
| terea.}⁴³ tvm silvis scaena corvscis 'silvis coruscis' hoc est sil- | |
| varum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis "longa coruscat | |
| serraco veniente abies". et posuit septimum pro genetivo, ut | |
| superius "pulchra prole". {⁴³alii 'coruscis' tremulis vel vibrantibus | 5 |
| accipiunt.}⁴³ scaena inumbratio. et dicta scaena ἀπὸ τῆς σκιᾶς. | |
| apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed | |
| de frondibus umbracula quaerebant. postea tabulata conponere | |
| coeperunt in modum parietis. {⁴³scaena autem pars theatri adversa | |
| spectantibus, in qua sunt regia.}⁴³ | 10 |