ipsvmqve vocamvs 'ipsum', id est regem deorum, aut 3.222.1
certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid: nam
Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numi-
nibus pollicerentur: adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis
praedatoris: non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda 5
debeatur. {⁴³vel quod hic deus iustitiae praeest. ergo cum eum invocant,
testantur se nihil mali facere cum sine custode interimunt armenta.}⁴³