| arisqve reponimvs ignem ecce quod dixit 'in partem | 3.231.1 |
| praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum | |
| ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. | |
| sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, {⁴³et caro | |
| sacerdotibus proficit}⁴³. alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, | 5 |
| ut "sanguinis et sacri pateras", alibi partem corporis, ut | |
| "extaque salsos porriciam in fluctus", alibi integras | |
| victimas, ut "et solida inponit taurorum viscera | |
| flammis". |