tvrba sonans impetum ostendit; nam de tribus loquitur. 3.233.1
et adludit ad furias, de quibus ait alibi "vocat agmina
saeva sororum". {⁴³ergo 'turba' tamquam turba. quare turba, cum
tres dixerit? quia apud Graecos qui dualem numerum habent, pluralis
numerus a tribus incipit: ergo bene 'turba', quasi plures. vel 'turba' 5
propter tumultum et strepitum alarum. alii tradunt ideo turbam, quod
plures, non tres tantum harpyiae sint: alii quod eis cum furiis con-
sortium, unde 'vobis furiarum ego maxima': alii eas etiam
parcas esse, unde et divinatio ei data est.}⁴³ praedam pedibvs cir-
cvmvolat vncis aut circum praedam [{⁴³dixit}⁴³] volat uncis pedibus: 10
aut intra volam {⁴³interiorem manus}⁴³ amplectitur praedam: unde et
'involare' dicimus intra volam tenere, unde et pyra quaedam volema
dicuntur, {⁴³eo quod volam impleant}⁴³.