| obscenas obscenae sunt aves, quae canendo adversa | 3.241.1 |
| significant, ut paulo post 'infelix vates'. pelagi volvcres quia | |
| dicuntur Ponti et Terrae filiae: unde in insulis habitant partem | |
| terrarum, partem maris tenentes. alii dicunt eas Neptuni filias, qui | |
| fere prodigiorum omnium pater est: nec inmerito; nam secundum | 5 |
| Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur: unde est "Ocea- | |
| numque patrem rerum". hinc fit ut, quotienscumque desunt pa- | |
| rentes, redeatur in generalitatem. sic et peregrinos Neptuni filios | |
| dicimus, quorum ignoramus parentes. alii vero dicunt harpyias | |
| filias esse Thaumantis et Electrae. {⁴³quidam 'pelagi' adverbialiter | 10 |
| accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur. | |
| foedare cruentare. Ennius "ferro foedati iacent".}⁴³ |