| infelix vates nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. {⁴³hoc | 3.246.1 |
| est nobis infelix, ut "sis felix", id est nobis. et videtur hic | |
| auspicii genus inducere secundum augures, quod de diris colligitur, | |
| quorum unum genus est quod ex signis colligitur, quo nunc utimur. | |
| diram autem esse harpyiam duplici modo memorat, et oscinis et alitis: | 5 |
| etenim cum eam facit loquentem oscinis auspicium expungitur, dirum | |
| tamen quod futuram famem denuntiat; nam ipse ait "sive deae, | |
| seu sint dirae obscenaeque volucres", et "quam vos dira | |
| fames". verum cum ait "pinnis ablata refugit", ab alite | |
| auspicium factum docuit; alites enim certa genera avium ab auguribus | 10 |
| appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere: quae si fue- | |
| rint prosperae, 'praepetes'; si adversae, inebrae vocantur: quod etiam in | |
| XII. signatius dicit "alitis in parvae subito collecta figu- | |
| ram", ubi vere diram vult videri.}⁴³ rvmpit vocem cum indignatione | |
| loquitur, ut "quid me alta silentia cogis rumpere?" et | 15 |
| notandum, ut supra diximus 'rumpit vocem', {⁴³cum hoc de | |
| silentio melius dicatur fieri. an 'rumpit', quia tantum humanam habens | |
| faciem contra naturam sui corporis loquitur?}⁴³. |