| nec iam amplivs armis subaudis 'usi sunt'; nec enim | 3.260.1 |
| potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per | |
| omnia unus sermo sufficiat, ut "Troiugena, interpres di- | |
| vum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui | |
| sidera {⁴³sentis}⁴³" pro omnia 'sentis' intellegis. plerumque aliud sub- | 5 |
| auditur, ut hoc loco, item "disce, puer, virtutem ex | |
| me verumque laborem, fortunam ex aliis" subaudis 'opta'; | |
| nam fortuna ex aliis non discitur. |