| {⁴³dii prohibete minas hoc per speciem auguralem quae invoca- | 3.265.1 |
| tio appellatur non nulli dictum putant. invocatio autem est precatio, | |
| uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, | |
| ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' | |
| et cetera.}⁴³ avertite casvm bene, etiam si contingat, casum credit | 5 |
| esse, non ultionem. {⁴³aut certe ideo 'casum', †ne si fatales averti non | |
| possit. 'casum' autem, id est periculum; nihil est enim fame gravius, | |
| quod ait postea "obscenamque famem, quae prima pericula | |
| vito". Sallustius "sin vis obsistat, ferro, quam fame aequius | |
| perituros".}⁴³ servate pios propter facta sacrificia. {⁴³merito ergo | 10 |
| servate <nos> qui pii sumus, ut "quae ne monstra pii pa- | |
| terentur talia Troes".}⁴³ |