| levcatae nimbosa cacvmina montis Leucata mons est | 3.274.1 |
| altissimus, {⁴³prope paeninsula,}⁴³ in promunctorio Epiri iuxta Ambraciam | |
| {⁴³et sinum et}⁴³ civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis | |
| illic Antonio et Cleopatra. ibi et templum Actiaco Apollini con- | |
| stituit et ludos Actiacos: unde nunc Vergilius in honorem Augusti | 5 |
| quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos cele- | |
| brasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, | |
| quod fecisse constat Augustum, ut "tum Phoebo et Tri- | |
| viae solido de marmore templum constituam". {⁴³sane de hoc | |
| Leucate amatores se in mare ad excludendum amorem praecipitare | 10 |
| dicebantur: ut Sappho †quae his inde desiluit. hic locus vocatur | |
| †allo. hoc autem plenius ubi Damon in bucolicis loquitur invenies. | |
| nimbosa cacvmina semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, | |
| Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.}⁴³ |