| lvstramvrqve iovi aut 'lustramur', id est purgamur, ut | 3.279.1 |
| Iovi sacra faciamus; aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur. | |
| piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut | |
| diximus supra, et licet multa fuissent secuta sacrificia, intel- | |
| legebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. | 5 |
| sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso ludi celebrarentur: | |
| nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec | |
| sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis | |
| circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis: unde et natum | |
| proverbium est "omnia secunda, saltat senex". {⁴³quamvis hoc et | 10 |
| alio ordine et alia ex causa narratur †sttotian. aut 'lustramur Iovi', | |
| quia supra dixerat "ipsumque vocamus in partem prae- | |
| damque Iovem" et postea poena harpyiarum secuta est: ergo quoniam | |
| non ad iustum sacrificium Iovem invocaverint, ideo illi piaculum sol- | |
| vunt; hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari. sane 'lustra- | 15 |
| mur' apto verbo usus est mentionem ludorum facturus; horum enim | |
| certaminum sacra celebratio lustrum vocatur: lustrato enim populo dii | |
| placantur. votisqve] dubium est utrum faciendis an solvendis vo- | |
| tis. votisqve incendimvs aras id est vota facientes. dubitatur vero | |
| utrum Iovis aras, an Veneris dixerit. Varro enim templum Veneri | 20 |
| ab Aenea conditum, ubi nunc Leucas est, dicit: quamvis Menander et | |
| Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicunt. qui | |
| cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quos- | |
| que mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis | |
| transvexit: quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se †in | 25 |
| dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, | |
| quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur: | |
| unde nunc auctorare se quotannis solent qui de eo monte iaciantur in | |
| pelagus. quidam id fieri propter Leucaten puerum dicunt, quem cum | |
| Apollo vellet rapere, in mare se proiecit montemque cognominem | 30 |
| sibi fecit.}⁴³ |