| hvc septem aeneae c. n. {⁴³quidam volunt hoc loco quaestionem | 1.170.1 |
| nasci. si favet Neptunus Troianis, cur cum omnibus navibus ad Afri- | |
| cam non pervenit Aeneas? sed Neptunus postquam sensit tempestatem | |
| commotam, potuit de periculo liberare Troianos, ante facta vero mutare | |
| non potuit. nam et Orontis navem cum omnibus sociis eius constat | 5 |
| perisse: et simul libri oeconomia perisset, si Aeneas cum omnibus na- | |
| vibus pervenisset. volunt autem septem naves ita interim colligi, ut | |
| una Aeneae sit, tres de saxis a Cymothoe et Tritone, tres de syrtibus, | |
| Neptuno syrtes navigabiles faciente, liberatae sint, reliquae tantum | |
| dispersae sint, quas paulo post legimus ad Africae litus adpulsas. no- | 10 |
| vam tamen rem Naevius bello Punico dicit, unam navem habuisse | |
| Aeneam, quam Mercurius fecerit.}⁴³ |