bvthroti vrbem id est Buthrotium, ut "fontem 3.293.1
Timavi". haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia,
quae ante Molossia dicta est. {⁴³bvthroti vrbem] Helenus, filius
Priami, cum Epirum sacrificaturus applicasset, bos vulneratus manus
ministrantis evasit. et in eo loco ubi bos cecidit urbem ex responso 5
constituit, quam a vulnere bovis Buthrotum appellavit. posita est autem
in saxo quod mari cingitur, in quo fons huius naturae esse perhibetur,
ut, cum mare quietum fuerit, crescat, cum vero fluctibus attollitur, de-
crescat.}⁴³