patrio marito atqui Thebana fuit {⁴³de Thebis Phrygiis}⁴³. 3.297.1
sed aut provinciam pro patria posuit, ut "Italiam quaero
patriam", item Sallustius "Hispaniam sibi patriam esse": aut
certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur,
iuncta ergo Hectori facta Troiana est; nam et 'cessisse' de iure 5
est, cedi enim hereditas dicitur. {⁴³ergo merito dicta est Heleno civi
nupsisse.}⁴³ cessisse marito {⁴³sic ait, ut dicimus: ex hereditate paterna
illud mihi cessit.}⁴³ consuetudinis {⁴³sane}⁴³ regiae fuit, ut legitimam uxo-
rem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima ha-
berent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc 10
quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. postea
cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante
desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici
Apollinis occisus est. verum moriens praecepit, ut Andromache,
quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter 15
supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, {⁴³ceteris
Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros,}⁴³
prohibuerat. inde factum est, ut teneret regnum privigni, qui suc-
cesserat patri: a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus
postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur 20
occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris extincti.
{⁴³quamvis de hoc nomine etiam aliae causae apud diversos alios inve-
niantur.}⁴³