| {⁴³o felix] <bene> ad interrogata non respondet.}⁴³ o felix | 3.321.1 |
| bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam | |
| Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. | |
| {⁴³priameia virgo] quia notum est nomen, omisit.}⁴³ priameia virgo | |
| Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam | 5 |
| adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. {⁴³alii di- | |
| cunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa | |
| cum patre venisset, adamata est.}⁴³ quam cum Troiani fraude promi- | |
| sissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venien- | |
| tem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles | 10 |
| moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immo- | |
| laretur: quod Pyrrhus implevit. {⁴³et alius ordo fabulae huius: cum | |
| Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur | |
| audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua | |
| re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus | 15 |
| Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota | |
| tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem di- | |
| citur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achil- | |
| lem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus.}⁴³ | |
| ante alias ideo felicior, quia virgo extincta est. {⁴³vna ante | 20 |
| alias 'ante alias' hic absoluto iunxit, ut "fida ante alias". | |
| iungitur tamen et conparativo, ut "scelere ante alios inma- | |
| nior", et superlativo, ut "ipse ante alios pulcherrimus | |
| omnes".}⁴³ |