| silici scintillam excvdit bene adiecit speciem, quia in | 1.174.1 |
| lapidibus certis invenitur ignis. 'excudit' autem est feriendo eiecit, | |
| quia cudere est ferire; unde et incus dicitur, quod illic aliquid cu- | |
| damus, id est feriamus. achates adlusit ad nomen, nam achates | |
| lapidis species est: bene ergo ipsum dicit ignem excusisse. unde | 5 |
| etiam Achaten eius comitem dixit. lectum est enim in naturali | |
| historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gra- | |
| tiosior est. |