| {⁴³parvam troiam simvlataqve magnis et cetera. multi putant, | 3.349.1 |
| Aeneam† de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poe- | |
| ticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem | |
| dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec | |
| non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a | 5 |
| comitibus eius [†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam | |
| expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex | |
| illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud | |
| agentem verum semper attingere.}⁴³ |