{⁴³parvam troiam simvlataqve magnis et cetera. multi putant,
|
3.349.1
|
Aeneam† de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poe-
|
|
ticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem
|
|
dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec
|
|
non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a
|
5
|
comitibus eius [†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam
|
|
expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex
|
|
illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud
|
|
agentem verum semper attingere.}⁴³
|
|