agnosco aut cognomine agnosco; aut certe quia repara- 3.351.1
tam audierat Troiam, ut "hic incredibilis rerum fama
occupat aures". {⁴³agnosco] nam ea agnoscimus quae iam pri-
dem vidimus.}⁴³ scaeaeqve amplector limina portae Scaea
porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis; 5
nam et ante sic dicta est; nec ab itinere ingressis scaevo, id est
sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro: sed a
cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat su-
perliminio. {⁴³tamen hanc portam ex nece Achillis scaeam appellatam
volunt.}⁴³ amplector ut "amplexaeque tenent postes 10
atque oscula figunt": {⁴³quasi ad Troiam pervenisset}⁴³.