| exorat pacem divvm aut de sacrificantum more requirit, | 3.370.1 |
| utrum tempus consulendi esset; nam et hoc vehementer quaeritur, | |
| ut in sexto "cum virgo poscere fata tempus ait"; aut certe, | |
| quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab | |
| harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. ut autem hic | 5 |
| expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, ut "ad- | |
| eritque vocatus Apollo", cum constet, nisi in hoc intellexeris | |
| loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. dubi- | |
| tationem autem in hoc loco 'exorat' facit; nam 'orare' est petere, | |
| 'exorare' impetrare: ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tem- | 10 |
| pus, aut ad mitigandum famis periculum. vittasqve resolvit | |
| in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa: nam ple- | |
| rumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut | |
| solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex | |
| cognatione sentire. inde est "unum exuta pedem vin- | 15 |
| clis in veste recincta". bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, | |
| ne qua parte animo religato ad numen accedat. |