| nate dea ordo est 'nate dea pauca tibi expediam dictis; | 3.374.1 |
| prohibent nam cetera parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia | |
| Iuno': omnia, inquit, vates novit, sed non omnia permittitur dicere, | |
| fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere | |
| Iuno Saturnia. maioribvs caelestibus, propter sideris cursum, | 5 |
| cuius fuit explanatio per Creusam. {⁴³maioribvs avspiciis] [ergo] ma- | |
| iora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio | |
| adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas. aut in his versibus | |
| 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia | |
| auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium alia- | 10 |
| rumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, | |
| et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet. ergo | |
| quia notum est esse apud augures auspiciorum gradus plures, et augur | |
| loquitur auguriorum perito, ideo 'maioribus auspiciis' dixit. auspicium | |
| autem est volatus avium, qui indicat agendum vel omittendum esse | 15 |
| quod quis coeperit; dictum ab ave inspicienda quasi avispicium.}⁴³ per | |
| altvm per limitem fortunae superioris. |