| prohibent nam cetera scire hic distinguendum; et est | 3.379.1 |
| sensus 'cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno pro- | |
| hibet dicere etiam ea quae audire poteras', et vacat 'que', ut solet | |
| frequenter. male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', | |
| cum legerimus in Lucano "venit aetas omnis in unam | 5 |
| congeriem miserumque premunt tot saecula pectus", item | |
| alibi "nec tantum prodere vati quantum scire licet". | |
| et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad | |
| certa dicenda: nam dicendo 'Helenum farique vetat Saturnia Iuno' | |
| ostendit praemissum ad Aeneam pertinere; aliter suum non inter- | 10 |
| poneret nomen. prohibet autem scire mortem patris ad augendum | |
| inopinatum dolorem; tempestatem ab Aeolo inmissam; amorem Di- | |
| donis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile | |
| creditur. et si sciret Aeneas, se de Africa exiturum, non facile | |
| Didonis consentiret amoribus. novimus autem hoc Iunonem agere, | 15 |
| ut, si possit fieri, "regnum Italiae Libycas averteret | |
| oras". inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut | |
| "nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi | |
| praedixit luctus". |