| hic et narycii posvervnt moenia locri Locri socii | 3.399.1 |
| Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem | |
| montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: | |
| Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est "Lybicone | |
| habitantes litore Locros". quin etiam de Ozolis legitur, quod | 5 |
| delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae | |
| nunc Vzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae | |
| suae, Ozolae a putore paludis vicinae. {⁴³alii Narycios Opuntios, eos- | |
| dem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, | |
| eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, | 10 |
| in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in | |
| Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium | |
| vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi | |
| vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore dra- | |
| conis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris | 15 |
| suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati | |
| sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a | |
| Naryciis, quod ibi invenies ubi ait "Lybicone habitantes litore | |
| Locros".}⁴³ |