| svbnixa petilia mvro {⁴³civitas}⁴³ cincta muro modico, ut | 3.402.1 |
| "crinemque madentem subnixus rapto potitur". | |
| 'Petilia' dicta vel ἀπὸ τοῦ πέτασθαι, id est volare, quod captato | |
| augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a | |
| Graecis, eam petivit civitatem. 'Petilia' sane numeri est singularis. | 5 |
| {⁴³multi ita intellegunt, non 'Philoctetae Petilia', sed 'Philoctetae muro'; | |
| nam ait Cato, a Philocteta, condita iam pridem civitate, murum tan- | |
| tum factum. alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso | |
| muro, ut Coelius historicus ait.}⁴³ Philoctetes autem fuit Poeantis filius, | |
| Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte de- | 10 |
| poneret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret. de qua re | |
| eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle | |
| tinctas. postea Troiano bello responsum est, sagittis Herculis opus | |
| esse ad Troiae expugnationem. inventus itaque Philoctetes cum | |
| negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est | 15 |
| mortuum esse. inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius | |
| cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. postea pergens | |
| ad bellum cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pe- | |
| dem, quo percusserat tumulum. ergo cum putorem insanabilis vul- | |
| neris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi neces- | 20 |
| sitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. | |
| hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi | |
| parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit. {⁴³alii eum adductum a | |
| Graecis ad Troiam ad occidendum sagittis Paridem dicunt, quia etiam | |
| Paridis mors inter fatalia dicitur fuisse Troiana.}⁴³ | 25 |