| et omina tvrbet sacrificii ordinem rumpat, quod est | 3.407.1 |
| piaculum. significat autem {⁴³ut dictum est}⁴³ Diomeden, qui | |
| cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, | |
| Troianis oraculo iussus est reddere. quod cum vellet implere, Ae- | |
| neam invenit sacrificantem: qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem | 5 |
| non rupit, et Palladium Nautes accepit: unde Nautiorum familia | |
| Minervae sacra servabat. sane sciendum sacrificantes diis omnibus | |
| caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis | |
| offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse | |
| videretur. {⁴³et Herculi in templo suo, quia et ipse capite operto est, vel | 10 |
| quia haec arae ante adventum Aeneae a Iano vel Evandro consecratae | |
| sint. sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum; | |
| sed intellegendum est de industria factum, ne terror iniceretur Aeneae.}⁴³ |