| angvsti rarescent clavstra pelori {⁴³ideo}⁴³ quia a con- | 3.411.1 |
| tinenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. | |
| 'rarescent' autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvatu- | |
| ram litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquan- | |
| tibus aperiri videntur. pelori promunctorium Siciliae est secun- | 5 |
| dum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui | |
| fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo {⁴³propter an- | |
| gustias freti}⁴³ crederet esse deceptum, veniens de Petilia: quamquam | |
| legerimus, etiam ante Pelorum dictum. |