| dextrvm scylla latvs laevvm inplacata charybdis | 3.420.1 |
| de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Si- | |
| cilia. Scylla {⁴³autem ipsa}⁴³ Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. | |
| hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in | |
| Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus | 5 |
| abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus | |
| in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem | |
| se praecipitavit in maria. {⁴³alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, | |
| rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno | |
| amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum | 10 |
| mutatam.}⁴³ Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallu- | |
| stius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. | |
| canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca | |
| plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur | |
| latratus {⁴³canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis | 15 |
| plenius dictum est}⁴³. [legimus etiam "nunc nemora ingenti vento, | |
| nunc litora plangunt". si {⁴³ergo}⁴³ 'plangunt' dicimus, et 'latrant' | |
| non incongrue posuit.] Charybdis autem {⁴³in Siciliae parte posita}⁴³ fe- | |
| mina fuit voracissima, {⁴³ex Neptuno et Terra genita,}⁴³ quae, quia boves | |
| Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: | 20 |
| unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa {⁴³quae prehendit}⁴³ | |
| et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de | |
| hac Cicero in Philippicis ait "Charybdis: quae si fuit, | |
| animal fuit unum". |