| carmina virgo quia eius responsa versibus scribebantur. | 3.445.1 |
| 'virgo' vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est no- | |
| men, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem | |
| dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii σιοὺς | |
| dicunt deos, βουλὴ autem est sententia: ergo sibyllas quasi σιοῦ | 5 |
| βουλὰς dixerunt. inde est "magnam cui mentem ani- | |
| mumque Delius inspirat vates". sane sciendum omnia responsa | |
| sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus: unde Vergilius | |
| ait "quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, | |
| unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae". | 10 |