| dodonaeos {⁴³id est}⁴³ Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. | 3.466.1 |
| laudavit a regione, ut vasa Corinthia. {⁴³quidam dicunt ita: ubi aes | |
| optime fusum, sicut et apud Corinthum: vel 'Dodonaeos' quales sunt | |
| in templo Dodonaei Iovis. haec autem regio in finibus Aetolorum est, | |
| ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat consecratum. circa hoc | 5 |
| templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons mana- | |
| bat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat: quae | |
| murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat. sed | |
| cum hic ordo oraculorum per multa tempora stetisset, ab Arce latrone | |
| Illyrio excidi quercus praecepta est; unde factum est, ut postea fatidica | 10 |
| murmura cessarent. narratur et aliter fabula: Iuppiter quondam Hebae | |
| filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes, quarum altera | |
| provolavit in Dodonae glandiferam silvam Epiri ibique consedit in | |
| arbore altissima praecepitque ei qui tum eam succidebat, ut ab sacrata | |
| quercu ferrum sacrilegum submoveret. ibi oraculum Iovis constitutum | 15 |
| est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare. | |
| altera autem columba pervenit in Libyam et ibi consedit super caput | |
| arietis praecepitque ut Iovis Ammonis oraculum constitueretur.}⁴³ | |
| lebetas ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non | |
| Latinum. | 20 |