| anchisa {⁴³bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo | 3.475.1 |
| coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit. 'Anchisa' autem}⁴³ voca- | |
| tivus hic non est Latinus, nam brevis esset 'a', ut 'o Catilina': Grae- | |
| cus est ergo, de quo valde apud †eos quaeritur quemadmodum | |
| exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum. nam | 5 |
| 'Tydides' 'Tydide' facit, ut "Danaum fortissime gentis | |
| Tydide". 'Atrides', cum sit simile, 'Atrida' facit, ut Horatius "ne | |
| quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?" tale est ergo | |
| et 'Anchisa'. sane apud Latinos horum nominum causa manifesta | |
| est: nam nominativum ipsum in 'a' mutant et recipiunt Latinam | 10 |
| declinationem, ut 'Atrides' 'Atrida', 'Scythes' 'Scytha'. dignate | |
| digne habite, digne iudicate. nam modo non agentis habet, sed | |
| patientis imaginem; illud est in primo "haud equidem | |
| tali me dignor honore". |