| phrygiam chlamydem aut acu pictam: huius enim artis | 3.484.1 |
| peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim | |
| inventa est {⁴³haec}⁴³ ars: aut ob hoc addidit 'Phrygiam', quasi per quam | |
| patriae memoria retineretur. nec cedit honori id est tanta dat | |
| munera, quanta merebatur Ascanius: hoc enim est 'honori non ce- | 5 |
| dere', parem esse meritis accipientis. Scaurus vero 'honore' legit | |
| et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo dona- | |
| verat multa. |