| mei svper astyanactis imago 'super' id est valde, vehe- | 3.489.1 |
| menter, expresse, hoc est valde mihi es imago Astyanactis: quo | |
| sermone etiam Homerus in simili utitur significatione. {⁴³svper] | |
| [et] deest 'est', ut sit quae superest, id est restat, ut in octavo | |
| "neque enim fuga iam super ulla pericli est". fabula autem de | 5 |
| Astyanacte ista est: superato Ilio cum Graeci ad patriam redituri | |
| contrariis flatibus prohiberentur, Calchas cecinit deiciendum ex muris | |
| Astyanacta Hectoris et Andromachae filium, eo quod si adolevisset for- | |
| tior patre futurus, vindicaturus esset eius interitum. hunc Ulixes occul- | |
| tatum a matre cum invenisset, praecipitavit e muro, et ita Graeci Troia | 10 |
| profecti sunt.}⁴³ |