vivite felices 'vivite' modo bene optantis est, non, ut 3.493.1
in bucolicis, male dicentis, ut "vivite silvae", id est
perite. simile est et 'valete', ut Terentius "valeant qui inter nos
discidium volunt". sunt autem haec per contrarium inventa male-
dicta, ut sit quasi salva veneratio. illud quaeritur, utrum 'vive', 5
an 'vivas', id est utrum per imperativum, an per optativum dicere
debeamus? et constat dici melius per optativum: optari enim pos-
sunt, non imperari vel bona vel adversa. quod autem invenimus
per imperativum, usurpatum est. fortvna peracta iam sva
id est dura, propria Troianorum, ut "hac Troiana tenus 10
fuerit Fortuna secuta".