| miscet perturbat, circumagit, insequitur. frondea | 1.191.1 |
| pro frondosa posuit. plerumque enim dum varietati declinationis | |
| student poetae mutant proprietatem; nam frondeum est totum de | |
| frondibus, ut torus, frondosus vero est lucus; licet enim abundet | |
| frondibus, non tamen est de frondibus totus: ut saxeus et saxo- | 5 |
| sus. {⁴³tvrbam multitudinem. Cicero in Verrinis "videt in turba | |
| Verrem", Plautus in Amphitrione "deinde utrique imperatores in | |
| medium exeunt extra turbam ordinum".}⁴³ |