| hinc pro inde {⁴³vel post}⁴³, abutitur enim adverbiis more | 1.194.1 |
| suo. partitvr Sallustius ait "provincias inter se partiverant", | |
| nam et partio et partior dicimus: et est verbum de his, quae cum | |
| utramque recipiant declinationem pro nostra voluntate, activae | |
| tamen sunt significationis, ut punio punior, fabrico fabricor, lavo | 5 |
| lavor. quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter acti- | |
| vam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum ton- | |
| deor ab altero; sed hoc in aliis verbis dicere non possumus, ut | |
| fabrico fabricor, pasco pascor; nam legimus "florem depasta sa- | |
| licti" et "pascuntur vero dumos". sunt autem alia verba, quae | 10 |
| activae significationis declinationisque sunt, ut caedo, sunt quae | |
| passivae, ut caedor. invenimus tamen, activam declinationem signi- | |
| ficationem habere passivam, ut vapulo, et contra declinationem | |
| passivam activam habere significationem, ut loquor. haec ergo | |
| caute ab illis segreganda sunt verbis. | 15 |