tonat aetna rvinis {⁴³sensus est: portus quidem securos 3.571.1
nos faciebat, deest enim 'quidem', sed Aetna terrebat. et}⁴³ causa huius
incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes
sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gau-
rus montes, quod indicat aquarum odor calentium. item novimus 5
ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam
constat ab ea parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas
et plenas sulpuris et usque ad mare deductas. hae speluncae, re-
cipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex
sulpure: unde est quod videtur incendium. hoc autem verum esse 10
illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit
et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum
favillas, nonnumquam vomit incendia: quod et hoc loco ostendit;
nam effectum indicat, supprimit causas.