fama est bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam 3.578.1
re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio
non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse di-
cantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta se-
cundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? ut 5
"Inarime Iovis imperiis inposta Typhoeo". sed Varro
dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui
lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile
ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores di-
cerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa 10
reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. semvstvm
pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit En-
celadus: unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam
causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.